#Matth. XXVI; Marc. XIV; Luc. XXII
Coenantibus autem illis benedixit Jesus panem, et fregit, et dedit discipulis suis, dicens: Accipite, et comedite, hoc est corpus meum, quod pro vobis tradetur. Similiter, et de calice ait: Bibite ex hoc omnes, hic est sanguis meus novi testamenti, subaudi, confirmatior, qui pro vobis et pro multis effundetur in remissionem peccatorum. Quod ait: Accipite, et comedite, forte inculcatio est. Non enim intelligendum est, quod sumptum corpus de manu Domini sibi ministrarent, sed qui consecravit, ipse et ministravit. Sed est ac si diceret: Comedite, utramque hujus sacramenti comestionem innuens. Nec enim de calice dixit: Accipite; sed ministrans dixit: Bibite. Et nota quia in canone cum proferuntur haec verba: Hoc est corpus meum, hic est sanguis meus, ex virtute horum verborum fit transsubstantiatio, unde credibile est cum Dominus eadem verba dixit, mutasse panem et vinum in carnem et sanguinem, et tunc eamdem vim contulit Dominus verbis illis in posterum. Et propterea sic construenda est littera. Benedixit, subaudi, dicens: Hoc est corpus meum. Et tunc fregit, et dedit discipulis suis; et ait: Comedite. Et iteravit: Hoc est corpus meum. Vel forte tunc benedixit, benedictione nobis non tradita, sed post, ad institutionem apostolorum, vis benedicendi tradita est a Domino verbis istis: Hoc est corpus meum. Quod autem ante traditionem Eucharistiae diximus Judam exisse, videmur contradicere Lucae, qui post calicem traditorem commemorat, sed forte Lucas de traditione recapitulat. Hilarius autem super Matthaeum probat Judam non interfuisse; tunc enim bibentes calicem, secum dixit Jesus bibituros in regno Patris ad quod Judas indignus erat. Etiam bibentium nullum excipiens, ait: Qui pro vobis effundetur. In aliis autem excepit, dicens, pro multis. Dici tamen potest Judam accepisse Eucharistiam, et dictum ab Hilario facile determinari. Cum ergo dixit Jesus: Hoc facite in meam commemorationem, instituit hoc sacramentum, et tacite praemissum destituit. Cum ergo dixit se non bibiturum vinum, donec cum eis biberet novum, adverbialiter positum est, id est novo modo, tanquam novus, scilicet non incorporando mihi vinum, ut prius.